- ARCHIGALLUS
- ARCHIGALLUSfuit praeses caputque Gallorum, CybelesSacerdotum, qui alias Curetes, Corybantes et Idaei quoque Dactyli vocati sunt. Tertullian. de Resurr. carnis. Et tamen calicem non dico Venerium, in quem mors aliqua ructaret, sed frictricis, vel Archigalli, vel gladiatoris, aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes, quam oscula ipsorum? Ei in omnes Gallos seu Cybeles mystas summum fuit imperium, primusque is cymbala praelata in illis sacris pulsavit. Iuvenal. Sat. 9. v. 62.Cymbala pulsantis legatus fiet amici:Ubi vetus Scholiastes: Archigalli, inquit, cymbala percutientes, ac per hoc Gallo, inquit, legetur, i. e. legatario donabitur. Sic intelligendus Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 278.Vel si Sacra placent, habeas pro Marte Cybellen,Rauca Celaeneos ad tympana disce surores,Cymbala ferre licet, pectusque illidere pinu,Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris.Ubi Cymbala ferre, recte dictum, ad Archigalli officium designandum, etc. Vide Thom. Dempster. in Antiqq. Rom. Rosini l. 2. paral. ad c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.